Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <pb xlink:href="079/01/089.jpg" pagenum="40"/>
              <s id="s.000309">Dumtaxat rerum magnarum parva potest res
                <lb/>
              Exemplare dare, & vestigia notitiai.</s>
              <s id="s.000310">
                <lb/>
              Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
                <lb/>
              Corpora, quae in solis radiis turbare videntur:
                <lb/>
              Quod tales turbae, motus quoque materiai
                <lb/>
              Significant clamdestinos, caecosque subesse.</s>
              <s id="s.000311">
                <lb/>
              Multa videbis enim plagis ibi percita caecis
                <lb/>
              Commutare viam, retroque repulsa reverti
                <lb/>
              Nunc huc, nunc illuc, in cunctas undique partis.</s>
              <s id="s.000312">
                <lb/>
              Scilicet hic a principiis est omnibus error.</s>
              <s id="s.000313">
                <lb/>
              Prima moventur enim per se primordia rerum:
                <lb/>
              Inde ea, quae parvo sunt corpora conciliatu,
                <lb/>
              Et quasi proxima sunt ad vires principiorum,
                <lb/>
              Ictibus illorum caecis impulsa cientur:
                <lb/>
              Ipsaque, quae porro paulo maiora, lacessunt.</s>
              <s id="s.000314">
                <lb/>
              Sic a principiis ascendit motus, & exit
                <lb/>
              Paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
                <lb/>
              Illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus:
                <lb/>
              Ne quibus id faciant plagis, apparet aperte.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000315">Nunc, quae mobilitas sit reddita materiai
                <lb/>
              Corporibus, paucis licet hinc cognoscere Memmi.</s>
              <s id="s.000316">
                <lb/>
              Primum aurora novo cum spargit lumine terras;
                <lb/>
              Et variae volucres nemora avia pervolitantes
                <lb/>
              Aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent;
                <lb/>
              Quam subito soleat sol ortus tempore tali
                <lb/>
              Convestire sua perfundens omnia luce,
                <lb/>
              Omnibus in promptu, manifestumque esse videmus.</s>
              <s id="s.000317">
                <lb/>
              At vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum,
                <lb/>
              Non per inane meat vacuum; quo tardius ire
                <lb/>
              Cogitur; aerias quasi dum diverberet undas:
                <lb/>
              Nec singillatim corpuscula quaeque vaporis,
                <lb/>
              Sed complexa meant inter se, conque globata;
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>