Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <s id="s.000493">
                <pb xlink:href="079/01/112.jpg" pagenum="63"/>
              Cetera; quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
                <lb/>
              Mollia, lenta, fragosa, putri cava, corpore rara;
                <lb/>
              Omnia sint a principiis seiuncta necesse est,
                <lb/>
              Inmortalia si volumus subiungere rebus
                <lb/>
              Fundamenta, quibus nitatur summa salutis:
                <lb/>
              Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000494">Nunc ea, quae sentire videmus cumque, necesse est
                <lb/>
              Ex insensilibus tamen omnia confiteare
                <lb/>
              Principiis constare: neque id manufesta refutant;
                <lb/>
              Nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt;
                <lb/>
              Sed magis ipsa manu ducunt, & credere cogunt,
                <lb/>
              Ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.</s>
              <s id="s.000495">
                <lb/>
              Quippe videre licet vivos existere vermes
                <lb/>
              Stercore de tetro, putorem eum sibi nacta est
                <lb/>
              Intempestivis ex imbribus humida tellus.</s>
              <s id="s.000496">
                <lb/>
              Praeterea cunctas itidem res vertere sese.</s>
              <s id="s.000497">
                <lb/>
              vertunt se fluvii, & frundes, & pabula laeta
                <lb/>
              In pecudes: vertunt pecudes in corpora nostra
                <lb/>
              Naturam: & nostro de corpore saepe ferarum
                <lb/>
              Augescunt vires, & corpora pennipotentum.</s>
              <s id="s.000498">
                <lb/>
              Ergo omnes natura cibos in corpora viva
                <lb/>
              Vertit, & hinc sensus animantum procreat omnis;
                <lb/>
              Non alia longe ratione, adque arida ligna
                <lb/>
              Explicat in flammas, & in ignis omnia versat.</s>
              <s id="s.000499">
                <lb/>
              Iamne vides igitur, magni primordia rerum
                <lb/>
              Referre, in quali sint ordine quaeque locata ? </s>
              <s id="s.000500">
                <lb/>
              Et commista quibus, dent motus, accipiantque? </s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000501">Tum porro quid id est, animum quod percutit ipsum
                <lb/>
              Quod movet, & varios sensus expromere cogit,
                <lb/>
              Ex insensilibus ne credas sensile gigni ? </s>
              <s id="s.000502">
                <lb/>
              Nimirum, lapides, & ligna & terra quod una
                <lb/>
              Mista, tamen nequeunt vitalem reddere sensum.</s>
              <s id="s.000503">
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>