Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000035">
                <pb xlink:href="082/01/007.jpg" pagenum="45"/>
              nec fructus idem arboribus constare solerent,
                <lb/>
              sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000036">quippe, ubi non essent genitalia corpora cuique,
                <lb/>
              qui posset mater rebus consistere certa?</s>
              <s id="s.000037">
                <lb/>
              at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
                <lb/>
              inde enascitur atque oras in luminis exit,
                <lb/>
              materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
                <lb/>
              atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
                <lb/>
              quod certis in rebus inest secreta facultas.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000038">praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
                <lb/>
              vites autumno fundi suadente videmus,
                <lb/>
              si non, certa suo quia tempore semina rerum
                <lb/>
              cum confluxerunt, patefit quodcumque creatur,
                <lb/>
              dum tempestates adsunt et vivida tellus
                <lb/>
              tuto res teneras effert in luminis oras?</s>
              <s id="s.000039">
                <lb/>
              quod si de nilo fierent, subito exorerentur
                <lb/>
              incerto spatio atque alienis partibus anni,
                <lb/>
              quippe ubi nulla forent primordia quae genitali
                <lb/>
              concilio possent arceri tempore iniquo.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000040">nec porro augendis rebus spatio foret usus
                <lb/>
              seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
                <lb/>
              nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
                <lb/>
              e terraque exorta repente arbusta salirent.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000041">quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
                <lb/>
              paulatim crescunt, ut par est, . . .</s>
              <lb/>
              <s id="s.000042"> . . . . . semine certo
                <lb/>
              crescentesque genus servant; ut noscere possis
                <lb/>
              quicque sua, de materia grandescere alique.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000043">huc accedit uti sine certis imbribus anni
                <lb/>
              laetificos nequeat fetus submittere tellus
                <lb/>
              nec porro secreta cibo natura animantum
                <lb/>
              propagare genus possit vitamque tueri;
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>