Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 258 > >|
1 naturas hominum varias moresque sequacis;
quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
principiis, unde haec oritur variantia rerum.

illud in his rebus videor firmare potesse,
usque adeo naturarum vestigia linqui,
parvola quae nequeat, ratio depellere nobis,
ut nil inpediat dignam, dis degere vitam.
Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
ipsaque corporis est custos et causa salutis;
nam communibus inter se radicibus haerent
nec sine pernicie divelli posse videntur.

quod genus e thuris glaebis evellere odorem
haud facile est quin intereat natura quoque eius.

sic animi atque a-nimae naturam corpore toto
extrahere haut facile est quin omnia dissoluantur.

inplexis ita principiis ab origine prima
inter se fiunt consorti praedita vita,
nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
corporis atque animi seorsum sentire potestas,
sed communibus inter eas conflatur utrimque
motibus accensus nobis per viscera sensus.

praeterea corpus per se nec gignitur umquam
nec crescit neque post mortem durare videtur.

non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem
qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
discidium possunt artus perferre relicti,
sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.

ex ineunte aevo sic corporis atque animai
mutua vitalis discunt contagia motus
maternis etiam membris alvoque reposta,
discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index