Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
1 scaenai speciem, patrum coetumque decorum
inficiunt coguntque suo fluitare colore.
et quanto circum mage sunt inclusa theatri
moenibus, tam magis haec intus perfusa lepore
omnia conrident correpta luce diei.

ergo lintea de summo cum corpore fucum
mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.

sunt igitur iam formarum vestigia certa
quae volgo volitant suptili praedita filo
nec singillatim possunt secreta videri.

praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
consimiles ideo diffusae e rebus abundant,
ex alto quia dum veniunt intrinsecus ortae,
scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
ostia sunt qua contendant exire coortae.

at contra tenuis summi membrana coloris
cum iacitur, nil est quod eam discerpere possit,
in promptu quoniam est in prima fronte locata.

postremo speculis in aqua splendoreque in omni
quaecumque apparent nobis simulacra, necessest,
quandoquidem simili specie sunt praedita rerum
extima, imaginibus missis consistere rerum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index