Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
1 et pecudes et equae maribus subsidere possent,
si non, ipsa quod illorum subat ardet abundans
natura et Venerem salientum laeta retractat.
nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur?

in triviis quam saepe canes, discedere aventis,
divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
quom interea validis Veneris compagibus haerent!
quod facerent numquam nisi mutua gaudia nossent
quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.

quare etiam atque etiam, ut dico, est communi' voluptas
Et commiscendo quom semine forte virili
femina vini vicit subita vi corripuitque,
tum similes matrum materno semine fiunt,
ut patribus patrio.
sed quos utriusque figurae
esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
semina cum Veneris stimulis excita per artus
obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
et neque utrum superavit eorum nec superatumst.

fit quoque ut interdum similes existere avorum
possint et referant proavorum saepe figuras
propterea quia multa modis primordia multis
mixta suo celant in corpore saepe parentis,
quae patribus patres tradunt ab stirpe profecta;
inde Venus varia producit sorte figuras

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index