Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
1SI FUIT UT FACERENT SED VIX ADDUCOR UT ANTE
NON QUIERINT ANIMO PRAESENTIRE ATQUE VIDERE
QUAM COMMUNE MALUM FIERET FOEDUMQUE FUTURUM
ET MAGIS ID POSSIS FACTUM CONTENDERE IN OMNI
IN VARIIS MUNDIS VARIA RATIONE CREATIS
QUAM CERTO ATQUE UNO TERRARUM QUOLIBET ORBI
sed facere id non tam vincendi spe voluerunt,
quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
qui numero diffidebant armisque vacabant.
Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
nec ratione alia possunt tam levia gigni
insilia ac fusi radii scapique sonantes.

et facere ante viros lanam natura coegit
quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
et sollertius est multo genus omne virile;
agricolae donec vitio vertere severi,
ut muliebribus id manibus concedere vellent
atque ipsi pariter durum sufferre laborem
atque opere in duro durarent membra manusque.
At specimen sationis et insitionis origo
ipsa fuit rerum primum natura creatrix.

arboribus quoniam bacae glandesque caducae
tempestiva dabant pullorum examina supter;
unde etiam libitumst stirpis committere ramis
et nova defodere in terram virgulta per agros.

inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
temptabant fructusque feros mansuescere terram
cernebant indulgendo blandeque colendo.

inque dies magis in montem succedere silvas
cogebant infraque locum concedere cultis,
prata lacus rivos segetes vinetaque laeta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index