Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
1 incidit in calidam maturo fulmine nubem ;
quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
vertex quem patrio vocitamus nomine fulmen.

hoc fit idem in partis alias, quocumque tulit vis.
fit quoque ut interdum venti vis missa sine igni
igniscat tamen in spatio longoque meatu,
dum venit, amittens in cursu corpora quaedam
grandia quae nequeunt pariter penetrare per auras;
atque alia ex ipso conradens aere portat
non alia longe ratione ac plumbea saepe
fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
corpora, dimittens ignem concepit in auris.

fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
frigida eum venti pepulit vis missa sine igni,
nimirum quia, eum vementi perculit ictu,
confluere ex ipso possunt elementa vaporis
et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.

sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
opportuna fuit si forte et idonea flammis.

nec temere omnino plane vis frigida venti
esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
quin, prius in cursu si non accenditur igni,
at tepefacta tamen veniat commixta calore.
Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus,
et celeri forine percurrunt fulmina lapsu,
nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index