Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
1 et quibus effiant causis apparet origo;
ianua ne forte his Orci regionibus esse
credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
ducere forte deos manis inferne reamur,
naribus alipedes ut cervi saepe putantur
ducere de latebris serpentia saecla ferarum.

quod procul a vera quam sit ratione repulsum
percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
multa, cibo quae sunt, vitalia, multaque, morbos
incutere et mortem quae possint adcelerare.

et magis esse aliis alias animantibus aptas
res ad vitai rationem ostendimus ante
propter dissimilem naturam dissimilisque
texturas inter sese primasque figuras.

multa meant inimica per auris, multa per ipsas
insinuant naris infesta atque aspera iactu,
nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
Deinde videre licet quam multae sint homini res
acriter infesto sensu spurcaeque gravesque;
arboribus primum certis gravis umbra tributa
usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
siquis eas supter iacuit prostratus in herbis.

est etiam magnis Heliconis montibus arbos

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index