Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 Sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
umbra videtur item nobis in sole moveri
et vestigia nostra sequi gestumque imitari;
aera si credis privatum lumine posse
indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
nam nil esse potest aliut nisi lumine cassus
aer id quod nos umbram perhibere suemus.

nimirum quia terra locis ex ordine certis
lumine privatur solis quacumque meantes
officimus, repletur item quod liquimus eius,
propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
corporis, e regione eadem nos usque secuta.

semper enim nova se radiorum lumina fundunt
primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.

propterea facile et spoliatur lumine terra
et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
nam quocumque loco sit lux atque umbra tueri
illorum est; eadem vero sint lumina necne,
umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
an potius flat paulo quod diximus ante,
hoc animi demum ratio discernere debet,
nec possunt oculi naturam noscere rerum.

proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.

qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
quae manet in statione, ea praeter creditur ire.

et fugere ad puppim colles campique videntur
quos agimus praeter navem velisque volamus.

sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
cum permensa suo sunt caelum corpore claro.

solque pari ratione manere et luna videntur
in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.

exstantisque procul medio de gurgite montis
classibus inter quos liber patet exitus ingens,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index