Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
1 pulveris exhalat nebulam nubesque volantis
quas validi toto dispergunt aere venti.

pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
imbribus et ripas radentia flumina rodunt.

Praeterea pro parte sua, quodcumque alid auget,
redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
omniparens eadem rerum commune sepulcrum,
ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
Quod superest, umore novo mare flumina fontes
semper abundare et latices manare perennis
nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
undique declarat.
sed primum quicquid aquai
tollitur in summaque fit ut nil umor abundet,
partim quod validi verrentes aequora venti
diminuunt radiisque retexens aetherius sol,
partim quod supter per terras diditur omnis;
percolatur enim virus retroque remanat
materies umoris et ad caput amnibus omnis
convenit, inde super terras fluit agmine dulci
qua via secta semel liquido pede detulit undas.
Aera nunc igitur dicam qui corpore toto
innumerabiliter privas mutatur in horas.

semper enim, quodcumque fluit de rebus, id omne
aeris in magnum fertur mare; qui nisi contra
corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
omnia iam resoluta forent et in aera versa.

haut igitur cessat gigni de rebus et in res
reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
inrigat adsidue caelum candore recenti
suppeditatque novo confestim lumine lumen.

nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
quocumque accidit.
id licet hinc cognoscere possis,
quod simul ac primum nubes succedere soli
coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
extemplo inferior pars horum disperit omnis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index