Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
1 horribili sonitu silvas exederat altis
ab radicibus et terram percoxerat igni,
manabat venis ferventibus in loca terrae
concava conveniens argenti rivus et auri,
aeris item et plumbi.
quae cum concreta videbant
posterius claro in terra splendere colore,
tollebant nitido capti levique lepore
et simili formata videbant esse figura
atque lacunarum fuerant vestigia cuique.

tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
quamlibet in formam et faciem decurrere rerum
et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
mucronum duci fastigia procudendo,
ut sibi tela darent, silvasque ut caedere possent
materiemque dolare et levia radere tigna
et terebrare etiam ac pertundere perque forare.

nec minus argento facere haec auroque parabant
quam validi primum violentis viribus aeris,
nequiquam, quoniam cedebat victa potestas
nec poterat pariter durum sufferre laborem.

tum fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
propter inutilitatem hebeti mucrone retusum.

nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
sic volvenda aetas commutat tempora rerum.

quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
porro aliut succedit et e contemptibus exit
inque dies magis adpetitur floretque repertum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index