Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
1 laudibus et miro est mortalis inter honore.
Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.

arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
et Iapides et item silvarum fragmina rami,
et flamma atque ignes, postquam sunt cognita primum.
posterius ferri vis est aerisque reperta.

et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
quo facilis magis est natura et copia maior.

aere solum terrae tractabant, aereque belli
miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
omnia cedebant armatis nuda et inerma.

inde minutatim processit ferreus ensis
versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
et ferro coepere solum proscindere terrae
exaequataque sunt creperi certamina belli.

et prius est armatum in equi conscendere costas
et moderarier hunc frenis dextraque vigere
quam biiugo curru belli temptare pericla.

et biiugos prius est quam bis coniungere binos
et quam falciferos armatum escendere currus.

inde boves lucas turrito corpore, taetras,
anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
sufferre et magnas Martis turbare catervas.

sic alid ex alio peperit discordia tristis,
horribile humanis quod gentibus esset in armis,
inque dies belli terroribus addidit augmen.
Temptarunt etiam tauros in moenere belli
expertique sues saevos sunt mittere in hostis.

et validos partim prae se misere leones

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index