Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.001060">
                <pb xlink:href="082/01/150.jpg" pagenum="188"/>
              credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001061">illa quidem seorsum sunt omnia quae prius ipsa
                <lb/>
              nata dedere suae post notitiam utilitatis.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001062">quo genere in primis sensus et membra videmus;
                <lb/>
              quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
                <lb/>
              utilitatis ob officium potuisse creari.)
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001063">(Illud item non est mirandum, corporis ipsa
                <lb/>
              quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001064">quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
                <lb/>
              multa modis multis docui, sed plurima debent
                <lb/>
              ex animalibu'. </s>
              <s id="s.001065">
                <emph type="italics"/>
              quae
                <emph.end type="italics"/>
              quia sunt exercita motu,
                <lb/>
              multaque per sudorem ex alto pressa feruntur,
                <lb/>
              multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
                <lb/>
              his igitur rebus rarescit corpus et omnis
                <lb/>
              subruitur natura; dolor quam consequitur rem.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001066">propterea capitur cibus ut suffulciat artus
                <lb/>
              et recreet vires interdatus atque patentem
                <lb/>
              per membra ac venas ut amorem opturet edendi.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001067">umor item discedit in omnia quae loca cumque
                <lb/>
              poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
                <lb/>
              corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
                <lb/>
              dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
                <lb/>
              urere ne possit calor amplius aridus artus.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001068">sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
                <lb/>
              abluitur, sic expletur ieiuna cupido.)
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001069">Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
                <lb/>
              cum volumus, varieque datum sit membra movere,
                <lb/>
              et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
                <lb/>
              corporis insuerit, dicam : tu percipe dicta.
                <lb/>
              dico animo nostro primum simulacra meandi
                <lb/>
              accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001070">inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
                <lb/>
              rem quis
                <emph type="italics"/>
              quam,
                <emph.end type="italics"/>
              quam mens providit quid velit ante.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001071">id quod providet , illius rei constat imago.
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>