1
cui similis toto terrarum nulla sit orbi;
infinita tamen nisi erit vis materiai
unde ea progigni possit concepta, creari
non poterit, neque, quod superest, procrescere alique.
quippe etenim sumam hoc quoque uti finita per omne
corpora iactari unius genitalia rei,
unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
materiae tanto in pelago turbaque aliena ?
non, ut opinor, habent rationem conciliandi;
sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
disiectare solet magnum mare transtra guberna
antemnas proram malos tonsasque natantis,
per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
ut videantur et indicium mortalibus edant,
infidi maris insidias virisque dolumque
ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
sic tibi si finita semel primordia quaedam
constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
disiectare aestus diversi materiai,
numquam in concilium ut possint compulsa coire
nec remorari in concilio nec crescere adaucta ;
quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
et res progigni, et genitas procrescere posse.
esse igitur genere in. quovis primordia rerum
infinita palam est unde omnia suppeditantur.