Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 258 > >|
1 summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa:
ipsum si quicquam posse in se sistere credis:
et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
nitier in terraque retro requiescere posta,
ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus.

et simili ratione animalia suppa vagari
contendunt neque posse e terris in loca caeli
reccidere inferiora magis quam corpora nostra
sponte sua possint in caeli templa volare;
illi cum videant solem, nos sidera noctis
cernere, et alternis nobiscum tempora caeli
dividere et noctes parilis agitare diebus.

sed vanus stolidis haec
amplexi quod habent perv
nam medium nil esse potest
infinita.
neque omnino, si iam medium sit,
possit ibi quicquam consistere
quam quavis alia longe ratione
omnis enim locus ac spatium quod inane vocamus
per medium per non medium concedere debet
aeque ponderibus, motus quacumque feruntur.

nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
ponderis amissa vi possint stare in inani;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index