Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 258 > >|
1 nunc id quod superest de motibus expediemus.]
Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
corpoream sursum ferri sursumque meare;
ne tibi dent in eo flammarum corpora fraudem.

sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
et sursurn nitidae fruges arbustaque crescunt,
pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.

nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
et celeri flamma degustant tigna trabesque,
sponte sua facere id sine vi subigente putandum est.

quod genus e nostro quom missus corpore sanguis
emicat exultans alte spargitque cruorem.

nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
respuat umor aquae ?
nam quo magis ursimus alte
derecta et rnagna vi multi pressimus aegre,
tam cupide sursum revomit magis atque remittit,
plus ut parte foras emergant exiliantque.

nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.

sic igitur debent flammae quoque posse per auras
aeris expressae sursum succedere, quamquam
pondera, quantum in sest, deorsum deducere pugnent,
nocturnasque faces caeli sublime volantis
nonne vides longos flammarum ducere tractus
in quascumque dedit partis natura meatum ?

non cadere in terram stellas et sidera cernis?

sol etiam caeli de vertice dissipat omnis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index