Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 258 > >|
1 qui varient motus per quos natura gerat res.
quare etiam atque etiam paulum inelinare necessest
corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
obliquos videamur et id res vera refutet.

namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
pondera, quantum in sest, non posse obliqua meare,
ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
sed nil omnino recta regione viai
declinare quis est qui possit cernere sese ?

Denique si semper motus conectitur omnis
et vetere exoritur semper novus ordine certo
nec declinando faciunt primordia motus
principium quoddam quod fati foedera rumpat,
ex infinito ne causam causa sequatur,
libera per terras unde haec animantibus exstat
unde est haec, inquam, fatis avolsa potestas
per quam progredimur quo ducit quemque voluntas,
declinamus item motus nec tempore certo
nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens ?

nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
principium dat et hinc motus per membra rigantur.

nonne vides etiam patefactis tempore puncto
carceribus non posse tamen prorumpere equorum
vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?

omnis enim totum per corpus materiai
copia conquiri debet, concita per artus
omnis ut studium mentis conixa sequatur;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index