Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
1 ardorem in partis et lumine conserit arva;
in terras igitur quoque solis vergitur ardor.

transversosque volare per imbris fulmina cernis:
nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
concursant; cadit in terras vis flammea volgo.

Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
corpora eum deorsum rectum per inane feruntur
ponderibus propriis, se incerto tempore ferme
incertisque locis spatio depellere paulum,
tantum quod momen mutatum dicere possis.

quod nisi declinare solerent, omnia deorsum,
imbris uti guttae, caderent per inane profundum,
nec foret offensus natus nec plaga creata
principiis: ita nil umquam natura creasset.
Quod si forte aliquis credit graviora potesse
corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
incidere ex supero levioribus atque ita plagas
gignere quae possint genitalis reddere motus,
avius a vera longe ratione recedit.

nam per aquas quaecumque cadunt atque aera rarum,
haec pro ponderibus casus celerare necessest
propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
aeris haut possunt aeque rem quamque morari,
sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
at contra nulli de nulla parte neque ullo
tempore inane potest vacuum subsistere rei,
quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
omnia quapropter debent per inane quietum
aeque ponderibus non aequis concita ferri.

haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
ex supero graviora neque ictus gignere per se

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index