Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
1 ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis:
quippe sequar, quodcumque loqui ridereque dices
et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.

quod si delira haec furiosaque cernimus esse
et ridere potest non ex ridentibus factus
et sapere et doctis rationem reddere dictis
non ex seminibus sapientibus atque disertis,
qui minus esse queant ea quae sentire videmus
seminibus permixta carentibus undique sensu ?

Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis.

umoris guttas mater eum terra recepit,
feta parit nitidas fruges arbustaque Iaeta
et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
pabula cum praebet quibus omnes corpora pascunt
et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
quapropter merito maternum nomen adepta est.

cedit item retro, de terra quod fuit ante,
in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
id rursum caeli rellatum templa receptant.

nec sic interemit mors res ut materiai
corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis,
inde aliis aliud coniungit; et effit ut omnes
res ita convertant formas mutentque colores
et capiant sensus et puncto tempore reddant;
ut noscas referre eadem primordia rerum
cum quibus et quali positura contineantur
et quos inter se dent motus accipiantque,
neve putes aeterna penes residere potesse

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index