Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000235">
                <pb xlink:href="082/01/034.jpg" pagenum="72"/>
              quo fuerit missum mavis longeque volare,
                <lb/>
              an prohibere aliquid censes obstareque posse?</s>
              <s id="s.000236">
                <lb/>
              alterutrum fatearis enim sumasque necessest.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000237">quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
                <lb/>
              cogit ut exempta concedas fine patere.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000238">nam sive est aliquit quod probeat officiatque
                <lb/>
              quominus quo missum est veniat finique locet se,
                <lb/>
              sive foras fertur, non est a fine profectum.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000239">hoc pacto sequar atque, oras ubicumque locaris
                <lb/>
              extremas, quaeram quid telo denique fiat.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000240">fiet uti nusquam possit consistere finis
                <lb/>
              effugiumque fugae prolatet copia semper.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000241"> postremo ante oculos res rem finire videtur;
                <lb/>
              aer dissaepit collis atque aera montes,
                <lb/>
              terra mare et contra mare terras terminat omnis;
                <lb/>
              omne quidem vero nil est quod finiat extra.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000242">Praeterea spatium summai totius omne
                <lb/>
              undique si inclusum certis consisteret oris
                <lb/>
              finitumque foret, iam copia materiai
                <lb/>
              undique ponderibus solidis, confluxet ad imum
                <lb/>
              nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
                <lb/>
              nec foret omnino caelum neque lumina solis,
                <lb/>
              quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
                <lb/>
              ex infinito iam tempore subsidendo.
                <lb/>
              at nunc nimirum requies data principiorum
                <lb/>
              corporibus nullast, quia nil est funditus imum
                <lb/>
              quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000243"> semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
                <lb/>
              partibus
                <emph type="italics"/>
              e
                <emph.end type="italics"/>
              cunctis infernaque suppeditantur
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>