Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <s id="s.000294">
                <pb xlink:href="082/01/045.jpg" pagenum="83"/>
              significant clandestinos caecosque subesse.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000295">multa videbis enim plagis ibi percita caecis
                <lb/>
              commutare viam retroque repulsa reverti
                <lb/>
              nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000296">scilicet hic a principiis est omnibus error.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000297">prima moventur enim per se primordia rerum;
                <lb/>
              inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
                <lb/>
              et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
                <lb/>
              ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
                <lb/>
              ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000298">sic a principiis ascendit motus et exit
                <lb/>
              paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
                <lb/>
              illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
                <lb/>
              nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000299">Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
                <lb/>
              corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000300">primum aurora novo cum spargit lumine terras
                <lb/>
              et variae volucres nemora avia pervolitantes
                <lb/>
              aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
                <lb/>
              quam subito soleat sol ortus tempore tali
                <lb/>
              convestire sua perfundens omnia luce,
                <lb/>
              omnibus in promptu manifestumque esse videmus
                <lb/>
              at vapor is quem sol mittit lumenque serenum
                <lb/>
              non per inane meat vacuum; quo tardius ire
                <lb/>
              cogitur, aerias quasi dum diverberet undas.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000301">nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
                <lb/>
              sed complexa meant inter se conque globata;
                <lb/>
              quapropter simul inter se
                <emph type="italics"/>
              re
                <emph.end type="italics"/>
              trahuntur et extra
                <lb/>
              officiuntur, uti cogantur tardius ire.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000302">at quae sunt solida primordia simplicitate,
                <lb/>
              cum, per inane meant vacuum nec res remoratur
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>