Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 258 > >|
1 nec totiens possint generatim saecla referre
naturam mores victum motusque parentum.
Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
corporis illius quod nostri cernere sensus
iam nequeunt: id nimirum sine partibus extat
et minima constat natura nec fuit umquam
per se secretum neque posthac esse valebit,
alterius quoniamst ipsum pars, primaque et una
inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
agmine condenso naturam corporis explent,
quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
haerere unde queant nulla ratione revelli.

sunt igitur solida primordia simplicitate
quae minimis stipata cohaerent partibus arte,
non ex illarum conventu conciliata,
sed magis aeterna pollentia simplicitate,
unde neque avelli quicquam neque deminui iam
concedit natura reservans semina rebus.

praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
corpora constabunt ex partibus infinitis,
quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
dimidiam partem nec res praefiniet ulla.

ergo rerum inter summam minimamque quid escit ?
nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
ex infinitis constabunt partibus aeque.

quod quoniam ratio reclamat vera negatque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index