Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 258 > >|
1 scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
provolvi simul ut possint et laedere sensus.

et quo mixta putes magis aspera levibus esse
principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
est ratio secernendi; seorsumque videndi
umor dulcis, ubi per terras crebrius idem
percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
linquit enim supera taetri primordia viri,
aspera quom magis in terris haerescere possint.
Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
finita variare figurarum ratione.

quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
esso infinito debebunt corporis auctu.

namque in eodem, una cuiusvis in brevitate
corporis inter se multum variare figurae
non possunt: fac enim minimis e partibus esse
corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
formai speciem totius corporis eius,
quod superest, si forte voles variare figuras,
addendum partis alias erit, inde sequetur,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index