Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 145 > >|
1
THEOREMA XIII.
Si orbiculus æqualis percutiat baſim cylindri orbiculati minùs gra­
vem; habeat verò impulſum duplo maiorem gravitate ſecunda; ex­
clusâ à cylindro baſi pertranſibit.
Nam ſi impulſum habeat æqualem gravitati ſecundæ; per
12 huius, ſuccedit in locum baſis à cylindro excluſæ: Cùm igi­
tur eadem gravitate detineatur, quâ baſis excluſa; non niſi ab
impulſu æquali excludi valebit.
Vt ergo exclusâ baſi ipſe
quoque eluctetur; impulſum habebit duplo maiorem.
Quòd
ſi verò impulſum habeat illâ gravitate maiorem, minorem ve­
rò quàm duplum; exclusâ baſi non totus, ſed pro ratione ex­
ceſſûs plus, minuùſuè à cylindro prominebit.
Priuſquam
hunc motum orbiculorum finiam; admonere volui, ne quis
ab uno experimento obiter facto, neque niſi omnibus propo­
ſitionibus priùs expenſis, facile pronuntiet: cùm hæ inter­
dum illas limitent.
Icaque cùm dico orbiculum, ſi alium per­
cutiat ſibi æqualem, illo expulſo quieſcere; id non prorſus ve­
ritati conſonum videbitur, ſi experimentum fiat in orbiculis
magis ponderoſis: cuiuſmodi metallici, ex argento, ferro, ære,
plumbo, ſtanno, auro.
Percuſſo enim æquali non quieſcunt,
ſed aliquantulum ex illâ plagâ ſequuntur: idq magis minùſue
pro ratione ponderis.
Quod quidem ad finem theor: 6 monui
Quia nimirum rationem cylindri habent eiuſmodi orbiculi:
magiſque ponderoſus æquivalet cylindro longiori.
Itaque diffe­
rentia plagæ in his maior; quæ in orbiculis levioribus evane­
ſcit, & ob exiguitatem ſenſum latet.
Idem fit in globis magni
ponderis & molis.
Quia vel centrum gravitatis non eſt idem
cum centro molis: vel quòd ſuperficiem minùs ſphæricam
habentes non in puncto, ſed parte aliquâ dividuâ ſe tangunt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index