Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 145 > >|
1qualis radio AW, & ſinus CD eiuſdem arcus DW æqualis ſi­
nui WR.
Verùm licet in principio illorum arcuum ita res
habeat, in lapſu tamen ob nouas inclinationes, continuò mu­
tatur illa proportio.
Vnde incrementa velocitatis, cùm ex a­
liâ atque aliâ radice naſcantur, non eadem ratione fiunt.

Nam ſinus AB ad ſinum proximum minorem rationem ha­
bet, quàm CD ad ſinum æquè proximum: plus igitur hic
quàm ibi decedit virtuti motrici.
Quòd ſi itaque fiat BD ad
DF, ut AB ad CD; hoc eſt, vis movens in B ad uim mouentem
in D, non eodem tempore agitabitur ex D in F, quo ex B in D;
verùm per ſpatium minus, quàm ſit DF.
Nihil tamen officit
hoc noſtræ demonſtrationi: quin imò uim affert maiorem.

Sit enim arcus ille minor, per quem ex D fit motus D b: &
ducatur ſinus ab.
Quia itaque ſinus ab eſt maior ſinu EF, mi­
nor verò arcu reſiduo b W; habebit maiorem rationem ad ar­
cum minorem D b, quam recta EF minor ad arcum maiorem
DF.
Igitur per 4. lemma, arcus D b eſt multò minor ſinu ab, ac
proinde arcu reliquo b W.
Ex quo cùm pars proportionalis
abſcindi debeat continuò minor, concludam pendulum non
priùs ex D quàm ex B attingere W.
Eadémque ratione F non an­
te D, & H non ante F, ac proinde neque H ante D vel B præcur­
currere in W.
4[Figure 4]
Quod ſi dicas, pendulum ex maiori interuallo præcurrere:
ſequitur plura pendula eiuſdem longitudinis, atque in eodem
Circulo, ex inæqualibus ſpatijs ſimul recurrendo ſe percutere
in motu: quod nemo experitur.
Ne tamen ullus dubitationi
locus ſuperſit, placet aliâ viâ magis planâ idem demonſtrare.
THEOREMA I.
Lapſus gravium in plano inclinato, eſt æqualis duratione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index