Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 145 > >|
1ſegmentum GKFI aſſumit in eâ tatione grauitare, in qua eſt
pars magnitudinis| Sphæræ? cùm & partium magnitudo ob
curvitatem circuli, & ſitus continuò mutentur.
Propoſ. autem
illa ſecunda in Archimede promoto, impulſum partis in eà ratione
eſſe ad impulſum totius, in quà ipſa eſt pars magnitudinis, vera eſt, ſi
non ratione ſitûs mutetur illa habitudo.
Sed quidquid ſit de
hac proportione partium ad ſe, quam in circulo ignoramus,
nihil huc facit: ubi centrum grauitatis in eadem magnitudi­
ne expendimus, & ad ſe ipſum comparamus: quatenus in di­
uerſo ſitu & remotione ab hypomochlio inæqualiter ponderat.

Deinde verò efto demus Impulſum diuidi in eâ ratione, in quâ
magnitudo; vt quæ pars ſit molis, eadem ſit grauitatis ſeu im­
pulſus: an propterea rectè infert in eadem ratione fieri mo­
tum? Vt ſi ſegmentum GHFI ſit duplum ſegmenti GHF,
ac proinde grauitatem habeat duplam, duplo velociùs moue­
ri ſit neceſſe: id enim quæſtione de in æquali ponderum la­
pſu negamus.
Malè autem propoſ: 10. citat in contrarium: quæ
ponit impuiſum producere motum ſibi æqualem. hoc enim de
intenſione, non verò extenſione grauitatis ſeu impulſûs eſt in­
telligendum: ita nimirum ſi idem mobile accipiat impulſum
duplum.
At verò cùm acceſſione partis nouæ augetur impul­
ſus, nihilo plus virium ad ſe mouendum utraque habet.
Quòd
ſi ex toto mobili grauitas ſeu impulſus colligi poſſit in partem
V.G tertiam; tum verò pars illa celeritate triplà moueretu.
Nam ſicuti impulſus magnus in magnam molem receptus ex­
tenuatur: ita in paruam molem contractus intenditur.
Atq:
ex his patet manifeſtè, in conuellendâ illâ prop. 13. & falſa aſ­
ſumi, & ex malè aſſumptis vitiosè concludi.
Alter fuit R. P. Joannes Ciermans: qui in anno poſitio­
num Mathematicarum, hebdomade tertiâ, menſis Maij, ita in­
quit.
Putat Ioannes Marcus Marciſeſe globum ſummà violentià

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index