Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Table of figures

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1quieſcere à motu. Dicendum ergo in contactu à plagâ per­
fectâ
impulſum exſpirare: & ſi percuſſum non cedat, ſed re­
nitatur
, alium impulſum ſibi comparare ex illâ plagâ: cúmque
æqualem
; cùm ex toto eſt immotum.
At cùm à plagâ ſe ab­
ducens
locum mutat ſeu totum, ſeu ſecundùm partem, minu­
itur
in eadem ratione hic impulſus.
Itaque ſi corpus per­
cuſſum
in ſe ipſum ſidit ceditque: ut lana, cera, argilla, plum­
bum
; quia ictus ſenſim emoritur, nulla vel exigua fit reper­
cuſſio
.
Et quia huiuſmodi plaga non tota ſimul, ſed divi­
ſim
recipitur: inde fit, ut impulſus ex ea productus minùs la­
evagetur: idem enim fit quemadmodum ſi multæ plagæ
exiguæ
continuarentur.
At cùm ſolidum corpus firmumque
percutitur
; quia totam plagam ſimul admittit, omnia latè con­
tremiſcunt
.
Corpus ergo cùm incidit alteri, aut totum dat
impulſum
ſimul & confertim; aut in plures veluti plagas hunc
partitur
.
Et ſi ita, non reflectit percutiens. Quòd ſi ceden­
do
demum renitatur; ut cùm partes compreſſæ nequeunt iam
premi
; pars illa duntaxat plagæ reflectit.
At cùm totum dat
impulſum
; velloco movetur percuſſum, idque eadem celerita­
te
vel minori: & ab hoc quidem reflectit pro menſurâ illius
tar
ditatis; non autem ab eo, quod celeritate movetur æquali.

Immotum demum à plagâ aut in ſe ipſo terminat impul­
ſum
, aut aliò transfert: ut ſi plures globi æquales &
contigui
plagam excipiant. & ab illo quidem,
non
autem ab his reflectit motus.
33[Figure 33]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index