Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Table of figures

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1nummum inter duos digitos contentum excutiant. Mulieres
quoque Balearicæ non priùs cibum ſuis filijs præſtabant, quàm
iactu fundæ eundem attigiſſent.
Et ne remotiora ſectemur,
an non ictus tormentorum adeo certi; ut globi ab his emiſſi per
ipſum os tormenti oppoſiti ſe inferant?
Pro quo notandum ex his, quæ in libro de motu poſtea di­
centur, utrumque motum, videlicet naturalem, & qui ex impulſu
cauſatur, efficienter quidem à principio interno mobilis; de­
terminatiuè verò ab ideâ provenire.
Quæ ſi ab extra veniat,
motum non naturalem; idea verò interna & à principijs eſſen­
tialibus fluens motum naturalem determinat: atque ſi ad mun­
di centrum dirigat, grauitas nun cupatur.
Fit autem hic mo­
tus mediante impulſu: qui cùm neceſſariò producatur, neceſsè
hunc in deſcenſu continuò augeri per prop: 10.
Idea verò ex­
terna impulſum determinat ſimilem vel diſſimilem grauitati.

Et ſiquidem impulſus accedat ſimilis illi, qui prouenit à gravi­
tate; dico ab utroque ſimul fieri motum: ſiue impulſus ſit ma­
ior, ſiue minor gravitate.
Et impulſum quidem maiorem
grauia incitare videtur manifeſtum.
Quòd ab hoc, non verò
à gravitate fiant incrementa motûs: qui in omni puncto eſt
maior gravitate, per prop: 11.
Idem verò dicendum de im­
pulſu minori. propterea quòd grauitas non niſi mediante im­
pulſu moueat: omnis verò acceſſio impulſûs auget præexi­
ſtentem, & ad motum incitat velociorem, per poſit: 4.
Quôd
ſi motus ſit non naturalis, cuiuſmodi ſagittæ, vel erit contrari­
us abſolutè; qui nimirum fit per eandem lineam rectam: vel
ſubcontrarius, angulum continens cum lineâ deſcenſus mino­
rem duobus rectis.
Ft prioris quidem generis, ſi æqualis ſit
gravitati, nullus omninò fit motus; verùm mobile tum quie­
ſcit.
Propterea quòd deſcenſus grauium fiat mediante

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index