Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Table of figures

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1fiat eiuſdem plani; neceſse ubi ex a promovit in g, ipſum b
revolui in a. Similiter ubi b perventurum eratex a in g, ipſum
c attinget punctum a. Quòd ſi maior ſit motus circuli, quàm
eiuſdem centri; contingit ipſum retroagi.
Nam cùm ex a
movetur in g; motus in peripheriâ fit per maius ſegmentum ab: ac
proinde orbiculus tangit planum in puncto medio inter b & c.
Demum ſi maior ſit motus centri quàm gyrationis; videbitur
motus rectus, & punctum b inter a & g. Inde ergo ratio reddi­
tur; quòd motus centri ab illatâ plagâ deflectat à lineâ rectâ
AI etiam ante grad: 60. Cùm enim motus orbiculi circularis
in plano firmetur, eaque ratione motui centri reluctetur; ne­
ceſſe motum mixtum inde procreari.
37[Figure 37]
De Levigatione & Politura.
COrpora polita dicuntur, quæ ſuperficiem habent illius fi­
guræ, quâ terminantur, æquabilem: ut in cubo perfectè
planam, in globo ſphæricam.
His opponitur aſperum ſeu ſca­
brum: cuius ſuperficies partes habet inæqualiter ſitas, magis
& minùs depreſſas aut elevatas.
Neque omnia corpora æqua­
liter: ſed alia magis, alia minùs, alia nullâ induſtriâ poliuntur:
ut thophus, pumex, ſuber, panni lanei &c.
Et cùm ſcabrities
ſeu inæqualitas à duobus proveniat: cùm vel partes inſunt
verrucoſæ, vel pori ſeu cavernulæ ſuperficiem perforantes,
quantum vis ſenſum lateant: polituram obtinemus contrariâ
affectione: verrucarum quidem, & quæ prominent, ablatione:
ſpatiorum verò inanium repletione.
Quòd ſi eiuſmodi um­
bilici & verruculæ tolli nequeant: aut lacunæ expleri, impo­
libile dicetur corpus, Talia ſunt ἀπιε, & quæ dividi neque­
unt in partes minimas: quia neque compreſſioni cedunt ad po­
rum ſolidandum, receptâ in eas vacuitates parte magis preſsâ:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index