Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Table of figures

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1
Hæc de levigatione. Politura eundem finem habet; nimi­
rum ſuperficiem erugatam, terſámque: differentia eſt in modo
& medijs ad hunc finem.
Nam levigatio deprimit, aut in lacu­
nas transfert: politura adimit ſcabritiem efficientes partes.

Quæ quidem differentia in materiâ fundatur: cuius partes neque
comprimi valent, neque aliò transferri: Talia ſunt vitra, gemmæ,
lapides, atque omnia ἀπιες ὰ χ̀ θζαυ. Igitur quædam utroque
modo hunc finem conſequuntur, & politurâ & levigatione, ut
metalla: quædam ſolâ levigatione, ut papyrus, lintea, cera:
quædam non niſi politurâ, ut gemmæ, lapides, vitra.
Ratio
eſt quia nequeunt dividi in partes minimas: ſiue ob viſcidita­
tem magis tenacem, ſiue ob craſſitiem.
Itaque fit, ut dum plus,
minúſue à ſcabritie aufert politura; prior inæqualitas con­
tinuò aliâ permutetur.
Deinde levigatio in multis incipit à
politurâ: cùm nimirum maior eſt aſperitas, quàm compreſſio
eſſe poſſit; neceſſe ergo illum exceſſum adimi, quò reliqua ſu­
perficies levigationem habeat magis expeditam: ita enim ligna
atque metalla non niſi ferro acciſa levigantur.
Neque idem eſt
modus polituræ in omnibus; neque idem principium.
Nam pro­
ut materiâ, & ſuperficie magis & minùs aſperâ à ſe differunt;
atque ab alijs plus, ab alijs minùs eſt auferendum; ita quoque inſtru­
menta varia ſunt inventa.
Saxa enim & marmora malleo de­
cuſſis, aut ferro acciſis promontorijs æquantur: gemmæ verò
affricatione adlapidem arenarium molâ circumactum, corti­
cem priùs, quò veſtiuntur, exuunt; inde ſerrâ obtusâ in ſegmen­
ta
dividuntur: demum arenâ atque huius polline levigantur.

Ligna verò ſecuri, cuneo, ſerrâ finduntur & ſecantur: dein­
de aſciâ, tornóve poliuntur.
Eſt autem nobis propoſitum non
niſi de motu & impulſu agere, quo ſuperficiem politam obti­
nemus; nequaquam verò de arte poliendi, quæ ſuis Magiſtris
eſt relinquenda.
Incipiam verò à Lignorum politurâ,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index