Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Table of figures

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1& FK ad GL. ſunt verò & triangula AMF, ANG, atque trian­
gula AMK. ANL ſimilia.
Igitur ut AM ad AN, ita MF ad
NG, & MK ad NL: ac proinde reſidua KF ad reſiduam LG.
cùmque ſit ut FK ad GL, ita FH ad GI: & ut eadem FK ad GL,
ita FM ad GN; erit quoque FH ad GI, ut FM ad GN.
Quiàitaque
grauitas mouens ſeu impulſus ad totum impulſum rationem
habet, quam GI ad GN, & FH ad FM, hoc eſt ſegmentum ſemidiame­
tri inter centrum figuræ & hypomochlium, ad ſemidiametrum
figuræ motûs per theo. 3. erit in utroque triangulo eadem pro­
portio motûs inclinati ad motum verticalem.
Cùmque mo­
tus verticales inter ſe ſint æquales; per Axioma 4. erunt quoque
motus inclinati inter ſe æquales.
Et quia FM eſt maior quàm
GN, erit FH grauitas movens in triangulo ABC maior, quàm
GI grauitas movens in triangulo ADE.
16[Figure 16]
THEOREMA XIII.
Grauitas quieſcens inæqualium & ſimilium figurarum eſt inæqualis,
& inæqualiter grauitat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index