Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Table of figures

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1
In eadem figurâ, quoniam eſt ut FM ad GN, ita FH ad GI
per theor. 12. erit quoque HM ad IN, ut FH ad GI.
Sed FH
eſt maior quàm GI per idem theorema: igitur & HM maior
quam IN.
Et quia HM atque IN eſt impulſus quieſcens per
theor. 9. maior granitas quieſcet in triangulo maiori, ac proin­
de ſuum planum magis gravitabit.
LEMMA I
Inclinationem plani invenire: in quo ſemidiameter figuræ motûs
ſecetur ab hypomochlio in datâ ratione.
Producatur latus AC in I; & ſit AI ad CI in datâ ratione:
ex I verò per centrum figuræ D agatur linearecta IF: atque huic
ex angulis C & A parallelæ CE. AH: quas ſecet ad angulos re­
ctos, linea ex centro ducta DH.
Dico lineam DH, hoc eſt ſemi­
diametrum figuræ motûs, ſectam eſſe in datâ ratione.
Ex
F enim protrahatur linea FK parallela DH; eritque FK ad FL,
hoc eſt DH ad DG, ut AF ad EF.
Sed ut AF ad EF ita AI ad
CI, hoc eſt in datâ ratione.
17[Figure 17]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index