Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Table of figures

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1lus A habens eundem impulſum, percutiat eundem circulum
B contiguum quadrato C. aut igitur moto C circulus B quie­
ſcet, aut illius motum conſequetur.
Et ſi quidem quieſcet, erit
per 3. Axioma grauitas in C, ac proinde per 1. Axioma huius

area æqualis circulo B.
Quòd ſi verò ad illius motum move­
tur; erit quadratum C per idem Axioma minus circulo B.

Moveatur itaque B ex illâ plagâ per ſpatium ML: & quadratum
C per ſpatium HI.
Supponamus verò HI æquale DE, & du­
plum ſpatij ML.
Cùm itaque pro menſurâ plagæ minuatur im­
pulſus, ex demonſtratis ad propoſ. 31. & motus eandem ratio­
nem habeant, quam impulſus, per poſit: 4. ſit autem motus in
DE ad motum in ML duplus; erit quoque impulſus in A ad reli­
quum impulſum in B, ac proinde ad impulſum in C duplus.

Quia verò quadratum C movetur ab æquali impulſu per ſpa­
tium HI duplum ſpatij ML, erit quoque circulus B duplus qua­
drati C.
Quòd ſi enim ſemiſſem circuli moveat idem impul­
ſus, quia tum per Corollarium 2. theorematis 1. impulſum ha­
bet duplum, movebit per poſit. 4. ad intervallum duplum. hoc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index