Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Table of figures

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1dam: factâ determinatione à ſimili per contactum. Quid
ergo mirum mobilia infinita impulſum coacervare infinitum?
Atque ex his multa arcana panduntur: cùm tanta ſit vis ſimili­
tudinis; ut nullis locorum intervallis definiantur ex eâ naſcen­
tes amores: neque iam miremur cœleſtes influxus his illicibus
uno ceu momento trahi.
Dices Quid ſi inæquales ſint globi
& continuò minores: an ab infinito numero erit motus? nam
ſi ita, movebitur ſanè ultimus celeritate infinitâ.
Reſpondeo,
cùm minor globus eadem celeritate feratur à minori impulſu;
movebitur ab incipiente, & necdum perfectâ plagâ: ac proin­
de reliquus impulſus motum maioris continuabit per poriſma
2.
Ex quo illud mirabile; in eodem inſtanti ab uno principio
motûs fluere infinitos inter ſe inæquales.
Licet verò in infi­
nito daretur ultimus, negamus tamen hunc celeritate move­
ri infinitâ: propterea quòd impulſus continuò minuatur iuxta
decrementum illarum Sphærularum.
At verò infinitum quis
terminabit? Cùm ergò dicimus numerum infinitum, ſynca­
tegorematicè intelligi volumus, quouis dato maiorem: atque
in hoc ſicuti cum numero decreſcit moles, ita velocitas mo­
tûs augeretur.
Iiſdem connexa, & à vulgi opinione remota
ſunt hæc.
Plagam infinitam dare absque eo, quòd percutiens mo­
ueatur.
Movere corpus in quâcun〈qué〉 diſtantiâ, abs〈qué〉 eo, quòd
ullus in medio ſit motus.
Motum eodem inſtanti producere in infinitum.
Nihil ergo mirum inſtante motu terræ, priuſquam hæc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index