Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648
page |< < of 145 > >|
1ſi ducantut Bque DI perpendiculares ad DM. CG: erit maior
BQ quàm DI, hoc eſt KL quàm FR.
Rurſum quia angulus
ECD eſt maior angulo ECA, hoc eſt illi æquali EDB: pro­
pterea quòd latus AC ſeu BD ſit maius latere BA. ablatis æ­
qualibus angulis GCD. MDB, erit angulus reliquus ECG
maior angulo reliquo EDM.
Aſſumaturitaque angulo EDM
æqualis angulus ECS: & ex Ead CS cadat perpendicularis ES:
eruntque triangula ECS. EDL ſimilia & æqualia.
Propterea

quòd baſis EC ſit æqualis baſi ED.
Eſt autem ET maior
quàm ES, hoc eſt quàm EL: et ER maior quàm ET.
Igitur ea­
dem ER maior quàm EL.
Cùm itaque maior ſitratio grauitatis
mouentis ER ad quieſcentem RF, nimirum maioris ad mino­
rem, quàm EL ad LK minoris ad maiorem; erit per poſit: 4.
velocior motus in ER quàm in EL.
Et quia tum minor gra­
uitas in hypomochlio quieſcit, minùs quoque ſubiectum pla­
num grauitabit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index