Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 145 > >|
1ut AF menſura plagæ ad EF reſiduum impulſum, ita circulus
H, ad quadratum ABCD: erit permutando AF ad H, ut FE
ad ABCD: ac proinde per poſit. 4. eadem velocitas motûs in
utrâque figurâ.
Quadratum ergo ABCD nullam à circulo per­
cuſſo recipit plagam.
Et quia præpondium eſt in E, propterea
quòd impulſus in AF defecit ex illâ plagâ; neceſſe librationem
fieri in G.
Nequit autem revolui centrum E, niſilatus AB ſe­
cet circulum H, aut hic à plagâ velociùs ſe abducat.
Quia ve­
rò eadem velocitas motûs, neceſſe motum in E per lineam fi­
eri parallelam lateri AB.
25[Figure 25]
LEMMA II.
Si figura maior in motu percutiat minorem; habeat verò ſegmentum
ſemidiametri figuræ motûs, quod eſt inter lineam hypomochlij & extre­
mum motûs, minorem rationem ad alterum ſegmentum, quod eſt inter
eandem lineam hypomochlij & figuræ centrum, quàm habeat figura
minor ad maiorem, motus figuræ maioris erit parallelus lineæ mediæ
inter tangentem circuli, & lineam productam à centro maioris ad con­
tactum.
Habeat AF ad FE minorem rationem, quàm circulus H ad qua­
dratum ABCD: dico, motum E figuræ maioris eſſe parallelum
lineæ GK mediæ inter GB & GE.
Quia enim minorem ra­
tionem habet AF ad FE, quàm circulus H ad quadratum
ABCD; & permutando AF ad H, quàm FE ad ABCD, mi­
nori velocitate movebitur ex illâ plagà circulus H, quàm
quadratum ABCD: eandem ergo recipit à circulo percuſſo,
quam dedit plagam.
Et quia præpondium in E; ob tardita­
tem motûs circuli ad lineam determinatur parallelam lateri
AB per 1. Lemma: impulſum verò recipit à circulo H per

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index