Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 145 > >|
1tum ſeu impulſum duobus modis fieri docet Ariſtoteles, ὠ'σει
ſeu pulſione: ut cùm à tergo motui inſtamus: & percuſſione,
in eo à ſe differentes; ut ὠσιτ ſit χίνησις ἀπὀ τη̄ς ἅψσεως, πλη­
γὴδ ἀπὸ τῆς φορἀς.
De quo an verum ſit, dubitamus. Nam
ſi plures globi inter ſe æquales, & contigui ordine ſequantur;
percuſſo primo ultimus movetur omnibus alijs immotis: ne­
ceſſe autem hunc à penultimo moveri, habebit ergo plagam
ex hoc, abſque eo quòd moveatur.
Plagam enim fieri ex eo
conſtat: quòd ſi ultimo loco pila cryſtallina aut vitrea excipi­
at hunc motum, frangi contingit.
Dici tamen poteſt pro Ari­
ſtotele, ad plagam inducendam motum eſſe neceſſarium: li­
cet non plagam totam, ſed huius principium ſequatur.
Hæc
enim à primo globo incipiens ad ultimum terminatur, & ve­
luti pro unâ plagâ habetur.
At verò quamobrem à percuſſi­
one nonnulla frangi contingat, maior eſt dubitatio.
Nam
certum eſt dictas paſſiones ex impulſu provenire: percutere
enim eſt producere impulſum, & percuti hunc recipere.
Si
itaque impulſus corpora, in quibus recipitur, frangit; oporte­
bit ſanè illam velocitatem motûs conſecuta, quam affert pla­
ga, frangi in ipſo motu: quod tamen non fit.
Vaſa enim vi­
trea, priuſquàm ſolidum occurrat, in ipſo lapſu non collidun­
tur.
Sed neque percuſſio per ſe hunc affectum inducit: idem
enim eſt ſiuè percutiat, ſiue percutiatur θραυστὸν vitrum enim
& ſaxo illiſum, & à ſaxo alliſum pari facilitate frangitur.
At verò
cùm pila vitrea aut cryſtallina aliam percutit ſibi æqualem ſeu
ferream, ſeu lapideam, non frangitur ex illo ictu quantumvis
intenſo.
Videtur ergò huius ratio ex impulſu provenire, non
abſolutè, quem habere poteſt quouis dato maiorem, atque adeo
infinitum abſque ullâ partium colliſione: ſed ex inæquali mo­
do hunc recipiendi.
Propterea quòd partes propiores plagæ
hunc priùs habeant, magisque intenſum: qui totus non niſi in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index