Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 145 > >|
1liquâ morulâ producitur. Vnde fit ut partes priùs magisque
percuſſæ, priuſquam æquatio fiat à centro gravitatis, præcur­
rere feſtinent: aliæ ſequi non valentes mutuâ diſtractione à ſe
divellantur. cùm nimirum maior eſt vis ad movendum, quàm
illa quies & retentio partium unitiva.
Frangi enim contingit
illâ parte, quâ impetus magis urget, aut unio minùs reſiſtit:
itaque videmus quandoque partes à plagâ remotiores præ alijs
frangi.
Et quidem θραυστὸν in multa fragmenta diſſilit: ut
vitrum, cryſtallus, teſta, lapis: Idque præter opinionem-τὸ χα­
ταχτὸν
verò minùs fallit deſignationem: at〈que〉 in duas plerumque
partes abſcedit; factâ diviſione in centro plagæ.
Quæ qui­
dem χάταξις magis procedit, cùm plaga longiùs abeſt à parti­
bus extremis: tum enim partem illam, quæ interiacet, pro ve­
cte habet: cuius hypomochlium ſunt extrema.
Atque ita fit,
ut vitro fragili, aut ſtramine fuſtem craſſiorem quandoque ſrangi
contingat: cùm nimirum maior eft velocitas motûs, quàm re­
ſiſtentia: nullaque à percuſſo recipitur plaga.
Oppoſito mo­
dò habet fractura: cùm hypomochlium eſt in centro plagæ,
ſeu diviſionis: extrema verò utrinque adducuntur.
Nam in pri­
ori quidem χαταξθ duo, hic non niſi unum eſt hypomochli­
um.
Dubitabis ergo, quæ harum fractura ſit magis expedita.
Dicendum verò impulſum extrema adducentem, ut hypo­
mochlium medio ſit loco, prevalere: quod quidem erit ma­
nifeſtum, ſi fuſtem parte mediâ præhenſum ijsdem viribus
frangere coneris.
Huius autem ratio: quòd extrema vim
habeant vectis non impeditam: tantâ ergo acceſſione auge­
tur impulſus, quanta huius eſt longitudo: reſiſtentiâ in ſolâu­
nione hypomochlij vim habente.
At verò cùm extrema hy­
pomochlio innituntur, & plaga fit in huius centro; impulſus
quidem augetur ex illa remotione utrinque ab hypomochlio:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index