Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 145 > >|
1ſapientiſſimam cerebrum non prorſus contiguum feciſſe: ve­
rùm aliquo interuallo inter os cranij & membranas relicto:
quò nimirum aëri, quem arteriæ inſpirant, ſit locus: cerebrum
verò dilatari, rurſumque contrahi valeat.
Quod quidem ab aë­
ris, Lunæque mutatione, fieri obſervamus.
Turget enim in ple­
nilunio cerebrum & veluti ebullit per vulnera: è contra in no­
vilunio ſubſidet, & à cranio notabili abeſt intervallo.
Cùm
ergo ita habeat, optimè videtur natura cauiſſe; quò minùs no­
xa eò pertingat: impulſus enim per partes contiguas, non ve­
rò à ſe divulſas propagatur.
Dices. Cerebrum incubare oßis σφηνοείδει, & cum cranio per falcem fi­
bras〈qué〉 in ſuturam productas connecti: nihil ergo obſtat, quò minùs
hac viá ſe inferat.
Reſpondeo quòd ſi percuſſio fiat in illâ parte, quâ cerebrum
ſuſtinetur, eſtque contiguum oſſi, non abſque periculo fieri pla­
gam: unde plenilunij tempore, quòd calva cerebrum attingat,
eiuſmodi ictus ſunt lethales.
At verò illæ fibræ, quibus ce­
rebrum cranio ſe inſerit, & à quibus in æquilibri ſitu detine­
tur, via eſſe non poteſt irruenti plagæ: propterea, quòd hu­
iuſmodi ſuſpenſoria, nec dura nec rigida ſunt, ſed mollia &
membranoſa filamenta: quæ tendi & laxari facilè poſſunt: pri­
uſquam ergo tractio aut pulſio fiat, in illâ relaxatione perit im­
pulſus.
Deinde cùm impetus ſe gyrando, non niſi obliquè
ſtringat illa filamenta, erit tenſio æqualis motioni illarum par­
ticularum, quæ ſolo tremore convelluntur: ac proinde inſen­
ſilis, nullam ergo violentiam adducet partibus medio loco ſi­
tis; quantumuis ictus quandoque accidant graves.
Ita quidem
res habet in fiſſurâ partis oppoſitæ: an verò alijs quoque locis
non quidem oppoſitis, verùm á plagâ aliquo modo diſiunctis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index