Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 145 > >|
1vel quòd plaga aliquantulum inclinet. Quin & volubilitas
ſpeciem motûs continuati quandoque præſtat.
PROBLEMA I.
Orbiculorum in cylindro diſpoſitorum quemcun〈que〉 imperatum exclu­
dere, alijs non excluſis.
In cylindro orbiculato AI ſit excludenda baſis A. id conſe­
quemur cum orbiculo æquali M factâ plagâ per 1 Poriſ: At
ſi tertius à baſi C excludi debeat: appone duos à tergo pla­

gæ KL: & cum tribus orbiculis percute cylindrum: namre­
liquis immotis tertius exſiliet: propterea, quòd impetus prio­
rum in illas anterides ſe exonerat.
Quòd ſi artem magis la­
tere velis; ſint orbiculi mole, non etiam pondere æquales.

Duobus ergo levioribus tertio æquali ſubiectis, ſi percu­
tiatur cylindrus; quia minor plaga leviorum, non niſi tertium
excludes.
Eodem modo ſi quartus, aut quintus poſtuletur;
cum totidem numero orbiculis plagam induces: uno verô minus
à tergo cylindri plagam excipies: aut certè totidem leviores,
quot ſupereſſe velis, ultimo ſuppone.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index