Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 129 > >|
1quia toti æqualis, habet partes virtuales illis partibus, à
quibus producitur æquales.
IV.
Virtus agendi & actio inter ſe ſunt æquales, eſtque
idem modus incrementi.
VIrtutem enim agendi magnam aut paruam dici­
mus, quæ multùm aut parum poteſt agere: itaque;
hujus molem ex actionum mole æſtimamus; actionem
verò ab effectu noſcimus: dupla ergo virtus, quæ actio­
nem dupló, & tripla quæ triplò majorem, aut magis
perfectam producit.
Et quia virtus naturalis non li­
berè ſed ex neceſsitate agit, actionemque; producit ſibi
æqualem, erit idem modus incrementi utriuſque;.
Lemma,
Si punctum æqualiter moueatur inplano motu ſi­
mul recto & laterali in eadem proportione utriusque interualli,
deſcribet illo motu triangulum.
MOueatur in fig: 3. punctum a ex a in f per lineam re
ctam af æqualiter in longum & latum, ita nimi­
rum ut in quolibet puncto longitudo excurſus lateralis
ſit æqualis longitudini motus recti inter idem punctum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index