Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 129 > >|
1mentis mouetur ex a in b, ac proînde motus neceſſariò
fit in tempore.
Sed neque; tempore infinito per ſpati­
um mouétur finitum, ſi nimirum motus ejuſdem ſit
rationis & ſibi ſimilis; nam ſi velocitas proportionali­
ter decreſcat, non repugnat per ſpatium finitum tem­
pore moueri infinito; ut ſi per lineam conchoideos ac­
ceſſus fiat ad alteram parallelam, ſpatium interjectum
nullo in tempore tranſibit.
Moueatur ergo mobile ex
a in f motu æquali quantumuis lento: & ſumatur tem­
pus quodcunq; ik, eritque; mobile extra terminum a, in
quo quieſcebat. aut igitur in ik aliquam partem ug: a
b, aut inſenſibile punctum tranſmiſit.
Si partem, meti­
etur hæc ſpatium af aliquo numero finito: igitur &
tempus, quo totum ſpatium decurrit, erit finitum.
Si
7[Figure 7]
non niſi punctum: quia tempus diuidi poteſt, tranſi­
bit in hujus ſemiſſe interuallum puncto minus, quod
eſt abſurdum: non igitur motus æqualis per ſpatium
finitum tempore infinito eſſe poteſt.
Sed neque, in tem­
pore finito per ſpatium infinitum: nanque in ſemiſſe tem­
poris, atque; hujus ſemiſſe &c. nunquid ſpatium peram­
bulabit infinitum? quód ſi motus illâ ſectione demum
terminabit in aliquà parte finitâ, erit quoque; totum fini­
tum.
Deinde cùm motus incipiat à termino, erit ne­
ceſſariò finitus. moueatur enim ex a per ſpatium bcde

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index