Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
< >
page |< < of 129 > >|
1partes librarum decem, aut centum in toto unitæ eádem
velocitate mouentur á ſuá cuique propria grauitate.
Quód
ſi grauitas librarum decem conſtituatur in ſubiecto uni­
us libræ, tum verò decupla velocitate mouebitur illud
ſubiectum.
Niſi ergò grauitas magis ſit intenſa, nihil
proficiet ad velocitatem augendam illorum moles.
Quód autem maior grauitas plagam inducat maiorem,
ut ſi libræ decem percutiant libram unam, huius ratio
eſt, quia totidem fiunt plagæ, quot in maiori continen­
tur partes æquales: quemadmodum ſi decem ictus ſi­
mul inferantur, aut ſi priuſquam vis emoriatur prioris
plagæ, reliquæ ſequantur.
Impulſus ergò in illo ſubie­
cto minori á maiori percuſſo magis eſt intenſus. Atque
inde fit, quód globus minor accepta à maiori plaga præ­
currat; quód ſi enim globos quotcunque eà ſerie diſpo­
nas, ut continuò maiorem minor ſequatur, percuſſo pri­
mo videbis quaſi uno impetu omnes ad motum conci­
tari, verùm celeritate, pro ratione magnitudinis, inæ­
quali.
Propoſitio XXXXI.
Problema II.
Regulam conſtruere ad celeritatem & tarditatem pulſuum abſque;
errore metiendam.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index