Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Page concordance

< >
< >
page |< < of 129 > >|
1ſtentià in b & f, quam ut loco moueantur ex illo impul­
ſu, minor autem in c: motus quidem ex b & f in a refle­
ctit, ex c verò expulſo illo mobili quieſcit, ſi ſit æquale:
eundem verò motum continuat in d, ſi minus ſit percuſ­
ſum: quia tamen reſiſtentia impulſum minuit, quó ma­
jor reſiſtentia, eò minor velocitas motus.
Propoſitio XXXVII.
Motus in ſe ipſum reflectit, cùm centrum grauitatis & conta­
ctus ſunt in eádem lineá motus.
GLobus a occurrat plano in b, ſitque centrum grauita
tis aut impulſus e in lineà motus ab perpendiculari
ad contactum b, dico hunc motum in ſe ipſum reflecti.
Quia enim motus & huius plaga ad motum fit ſui cen­
tri, erit motus globi a, & hujus plaga in lineâ ab à centro
e ductà per contactum: & quia eadem ratione impul­
ſum recipit & impellit, eſtque major reſiſtentia in b quam
impulſus ex e, erit motus reflexus in eadem lineà ab.
Motus ergo in ſe ipſum reflectit, cúm centrum grauita
tis & contactus ſunt in eadem lineà motus.
Obijcies
cùm pila percutit planum, eàdem vi percutitur ab illo
plano: eſt autem à percuſsione æquali impulſus æqua­
lis, quó enim violentiùs incidit, eó magis impetuosé reſi­
rit ab illá plagà: impulſus ergo, quem pila recipit â

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index