Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 129 > >|
1nori tempore per ſpatium æquale, idem quoque; minori
tempore per ſpatium majus mouetur.
Diuidatur enim
exceſſus temporis bifariam in i: atque; hujus ſemiſsis bi ad­
datur minori ab, eritque; tempus compoſitum abi majus
quidem minori ab, minus verò tempore majori abc. in
tempore ergò abi ſpatium majus quam de, ac proinde
in minori tempore ſpatium majus perambulabit.
Eo­
dem modo oſtendemus, ſi quid æquali tempore per
ſpatium majus moueatur, idem in minori tempore per
ſpatium majus moueri: ſi nimirum hujùs exceſſum bi­
fariam ſecemus: nam ſpatium illud æquale, atque; hujus
ſemiſſem in minori tempore pertranſibit.
Propoſitio VI.
Impulſus major eodem vel æqualis tempore per ſpatium majus,
minori verò tempore per ſpatium mouet æquale.
IMpulſum magnum dicimus non extenſiué, ſed inten
ſiué, cujus perfectionem ſequitur velocitas motus.
quia ergo major velocitas in minori tempore per ſpati­
um mouet æquale aut majus, per defin: impulſus verò
major majorem velocitatem producit, propterea quòd
agens ſit neceſſarium, motumque; producat ſibi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index