Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639
page |< < of 129 > >|
1excutiat, ad majus feretur interuallum, quam ut æquale
ſit illis rotationibus ſimul ſumptis, in quas idem lapis
fundæ alligatus reuoluitur.
Quia ergo in illa gyratione
perpendiculi inclinatio motus continuò & æqualiter
mutatur, velocitas in excurſu collecta eò minùs moue­
bit, quó major portio ex illâ inclinatione eidem dece­
dit.
Impulſus ergo æqualis quia magis decreſcit in ex­
curſu, quam idem augeatur in recurſu, ad minus moue­
bit interuallum: ac proinde excurſus perpendiculi ejuſ­
dem recurſibus erunt minores.
Propoſitio XXI.
Excurſus grauium à termino motus in circulum terminatur, cu­
jus ſemidiameter eſt diſtantià inter principium motus & mundi
centrum.
ATermino motus a.i.h.g.f.e in lineà perpendiculari, &
lineis ad horizontem inclinatis producantur lineæ
excurſui æquales lineis decurſus, nimirum ap ipſi ab, io
verò ipſi ib æqualis, dico puncta po eſſe in peripheria cir­
culi, cujus ſemidiameter ab diſtantia inter principium
motus & mundi centrum.
Ducatur enim linea ao: quia
ergo lineæ bi. io inter ſe ſunt æquales, & anguli bia. oia
recti, erit angulus abi angulo aoi, & latus ab lateri ao
æquale: eſt autem linea ap æqualis eidem ab, puncta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index