Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639
page |< < of 129 > >|
1 per lineam ed ſe ipſum veluti partitur: illa quidem pars
quæ hypomochlio inſiſtit, atque illam plagam inducit, ea­
dem vià, quá impulit, & impulſu æquali retro agitur: re­
liqua verò, quæ cum centro extra hypomochlium ca­
dit, per lineam fertur ek parallelam lineæ db, propterea
quód hæc ſit proxima motui grauitatis ab hypomo­
chlio impeditæ.
Quia ergo motus eh.ek, quibus cen­
trum grauitatis agitur, ſecundúm quid ſunt contrarii,
propterea quód angulus hek ſit minor duobus rectis, e­
rit motus mixtus per lineam mediam inter eh & ek, cu­
jus interuallum determinat ſinus complementi inclina­
tionis, in ratione quam habent impulſus per Prop; 31. eſt
autem interuallum fe, hoc eſt ſinus dm anguli dem, men­
ſura grauitatis extra hypomochlium; linea vero fd ſinus
anguli reliqui menſura illius, quæ hypomochlio inſiſtit
grauitatis: ſi fiat ut fd ad ef, ita kg ſinus complementi an
guli heg adhg ſinum complementi anguli keg erit li­
nea eg linea motus mixti ex eh & ek per Prop: 31. Vel ſic
motus reflexus fit per lineam de perpendicularem ad
contactum; inclinatio autem motus reflexi augetur in
ratione interualli inter centrum grauitatis & hypomo­
chlium: Si igitur fiat ut ſinus totus nimirum motus re­
flexus, ad menſuram hujus interuàlli, hoc eſt grauitatem
extra hypomochlium, ita linea motus eh ſinus nimirum
anguli hek, hoc eſt ſinus totus ad ſinum hg anguli

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index