Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639
page |< < of 129 > >|
1fert puluis pyrius à tergo incenſus, & eximpulſu latera
li, quem viarum ſeu canaliculorum anfractus globulo e­
rumpenti conciliant: partes enim globuli prominen­
tes ſulcis impreſſæ, eoſdem ductus ſequendo, illà gyra­
tione globulum reuoluunt; quem motum adjuuat ig­
nis eadem viá pabulum ſequendo, & globulum impel­
lendo: dico ergo hunc motum partim ſimilem illi mo­
tui, quo rota circumagitur, partim diſsimilem: propter­
ea, quòd globulus circa centrum mobile, rota autem
circa immobile reuoluatur.
At verò trochus
aut turbo, dum gyrando in aëre labitur, motu prorſus
ſimili fertur: nam ex impulſu funiculi multis ſpiris re­
uoluti & retracti in gyrum agitur circa mobile cen­
trum: quod ſuà grauitate inter gyrandum deſcendit.
at verò impulſus, quo rota aut turbo circulariter moue
tur, ſi non impediatur, non circulari, ſed motu recto mo
uebitur: quemadmodum exemplo illarum rerum, quæ
ad motum rotæ circumaguntur, oſtendimus
Itaque; ſi ca­
tenula conuoluta unà extremitate in illius plano firme­
tur, videbis ex illâ vertigine ſenſim reuolui, & demum
in lineam tangentem ejuſdem circuli extendi.
Ita tro­
chus aut turbo aquà conſperſus in motu reſiccatur, dum
aquæ guttulæ ex illo impulſu lineam rectam ſequendo
auelluntur.
Simili ergo modo impulſus, qui globu­
lum reuoluit, ſi non impediatur, lateraliter, & per

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index