Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639
page |< < of 129 > >|
1cem æqualis angulus ial major angulo contactus cah,
atque; huic æquali angulo kad: multo ergo major angu­
lus gab, atque; angulus iad angulis contactus cah. kad:
puncta ergo circa contactum circuli a majori inter­
uallo abſunt à lineà quauis ſecante, quam à lineà conta­
ctus, ac cum illis punctis, quæ in linea ſunt tangente,
magis accedunt ad naturam lineæ rectæ, quam cum il­
lis punctis, quæ in lineà ſunt ſecante: motus ergò à con­
tactu per lineam fit tangentem.
Quæ igitur circulari­
ter mouentur, ſi in illà gyratione ab hypomochlio libe­
rentur, motu deinceps recto feruntur, facto initio mo­
tus ab illo puncto circuli, in quo ab hypomochlio avel­
luntur.
Ita ergo lapis fundà circumactus, ubi ex illà ro­
tatione impulſum collegit, laxatà habenà auolat motu
recto per lineam tangentem circuli, cujus ſemidiame­
ter eſt longitudo fundæ.
Propoſitio V.
Impulſus æqualis eodem vel æquali tempore per ſpatium mouet
æquate.
MAgnitudo ſeu extenſio ineſt motui non perſe, ſed
ratione loci in quo fit motus; motum enim mag
num dicimus, qui magno, paruum qui paruo ſpatio con
tinetur; ſiuè actu habeat illam extenſionem, ſiuè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index